< Ii Samuelis 3 >

1 Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul, et inter domum David: David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.
扫罗家和大卫家争战许久。大卫家日见强盛;扫罗家日见衰弱。
2 Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezraelitide.
大卫在希伯 得了几个儿子:长子暗嫩是耶斯列人亚希暖所生的;
3 Et post eum Cheleab de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.
次子基利押是作过迦密人拿八的妻亚比该所生的;三子押沙龙是基述王达买的女儿玛迦所生的;
4 Quartus autem Adonias, filius Haggith: et quintus Saphathia, filius Abital.
四子亚多尼雅是哈及所生的;五子示法提雅是亚比她所生的;
5 Sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. hi nati sunt David in Hebron.
六子以特念是大卫的妻以格拉所生的。大卫这六个儿子都是在希伯 生的。
6 Cum ergo esset prælium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.
扫罗家和大卫家争战的时候,押尼珥在扫罗家大有权势。
7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aia. Dixitque Isboseth ad Abner:
扫罗有一妃嫔,名叫利斯巴,是爱亚的女儿。一日,伊施波设对押尼珥说:“你为什么与我父的妃嫔同房呢?”
8 Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Iudam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos eius, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?
押尼珥因伊施波设的话就甚发怒,说:“我岂是犹大的狗头呢?我恩待你父扫罗的家和他的弟兄、朋友,不将你交在大卫手里,今日你竟为这妇人责备我吗?
9 Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo,
我若不照着耶和华起誓应许大卫的话行,废去扫罗的位,建立大卫的位,使他治理以色列和犹大,从但直到别是巴,愿 神重重地降罚与我!”
10 ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israel, et super Iudam, a Dan usque Bersabee.
11 Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
伊施波设惧怕押尼珥,不敢回答一句。
12 Misit ergo Abner nuncios ad David pro se dicentes: Cuius est terra? Et ut loquerentur: Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel.
押尼珥打发人去见大卫,替他说:“这国归谁呢?”又说:“你与我立约,我必帮助你,使以色列人都归服你。”
13 Qui ait: Optime: ego faciam tecum amicitias: sed unam rem peto a te, dicens: Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul: et sic venies, et videbis me.
大卫说:“好!我与你立约。但有一件,你来见我面的时候,若不将扫罗的女儿米甲带来,必不得见我的面。”
14 Misit autem David nuncios ad Isboseth filium Saul, dicens: Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum præputiis Philisthiim.
大卫就打发人去见扫罗的儿子伊施波设,说:“你要将我的妻米甲归还我;她是我从前用一百非利士人的阳皮所聘定的。”
15 Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel, filio Lais.
伊施波设就打发人去,将米甲从拉亿的儿子、她丈夫帕铁那里接回来。
16 Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim: et dixit ad eum Abner: Vade, et revertere. Qui reversus est.
米甲的丈夫跟着她,一面走一面哭,直跟到巴户琳。押尼珥说:“你回去吧!”帕铁就回去了。
17 Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam heri quam nudiustertius quærebatis David ut regnaret super vos.
押尼珥对以色列长老说:“从前你们愿意大卫作王治理你们,
18 Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philisthiim, et omnium inimicorum eius.
现在你们可以照心愿而行。因为耶和华曾论到大卫说:‘我必借我仆人大卫的手,救我民以色列脱离非利士人和众仇敌的手。’”
19 Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israeli, et universo Beniamin.
押尼珥也用这话说给便雅悯人听,又到希伯 ,将以色列人和便雅悯全家一切所喜悦的事说给大卫听。
20 Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et viris eius qui venerant cum eo, convivium.
押尼珥带着二十个人来到希伯 见大卫,大卫就为押尼珥和他带来的人设摆筵席。
21 Et dixit Abner ad David: Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineam tecum fœdus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
押尼珥对大卫说:“我要起身去招聚以色列众人来见我主我王,与你立约,你就可以照着心愿作王。”于是大卫送押尼珥去,押尼珥就平平安安地去了。
22 statim pueri David, et Ioab venerunt, cæsis latronibus, cum præda magna nimis: Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace.
约押和大卫的仆人攻击敌军,带回许多的掠物。那时押尼珥不在希伯 大卫那里,因大卫已经送他去,他也平平安安地去了。
23 Et Ioab, et omnis exercitus, qui erat cum eo, postea venerunt: nunciatum est itaque Ioab a narrantibus: Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.
约押和跟随他的全军到了,就有人告诉约押说:“尼珥的儿子押尼珥来见王,王送他去,他也平平安安地去了。”
24 Et ingressus est Ioab ad regem, et ait: Quid fecisti? Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti eum, et abiit et recessit?
约押去见王说:“你这是做什么呢?押尼珥来见你,你为何送他去,他就踪影不见了呢?
25 ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum, et introitum tuum, et nosset omnia quæ agis?
你当晓得,尼珥的儿子押尼珥来是要诓哄你,要知道你的出入和你一切所行的事。”
26 Egressus itaque Ioab a David, misit nuncios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David.
约押从大卫那里出来,就打发人去追赶押尼珥,在西拉井追上他,将他带回来,大卫却不知道。
27 Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Ioab ad medium portæ, ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.
押尼珥回到希伯 ,约押领他到城门的瓮洞,假作要与他说机密话,就在那里刺透他的肚腹,他便死了。这是报杀他兄弟亚撒黑的仇。
28 Quod cum audisset David rem iam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner,
大卫听见了,就说:“流尼珥的儿子押尼珥的血,这罪在耶和华面前必永不归我和我的国。
29 et veniat super caput Ioab, et super omnem domum patris eius: nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
愿流他血的罪归到约押头上和他父的全家;又愿约押家不断有患漏症的,长大麻风的,架拐而行的,被刀杀死的,缺乏饮食的。”
30 Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in prælio.
约押和他兄弟亚比筛杀了押尼珥,是因押尼珥在基遍争战的时候杀了他们的兄弟亚撒黑。
31 Dixit autem David ad Ioab, et ad omnem populum, qui erat cum eo: Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. porro rex David sequebatur feretrum.
大卫吩咐约押和跟随他的众人说:“你们当撕裂衣服,腰束麻布,在押尼珥棺前哀哭。”大卫王也跟在棺后。
32 Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner: flevit autem et omnis populus.
他们将押尼珥葬在希伯 。王在押尼珥的墓旁放声而哭,众民也都哭了。
33 Plangensque rex et lugens Abner, ait: Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.
王为押尼珥举哀,说: 押尼珥何竟像愚顽人死呢?
34 Manus tuæ ligatæ non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati: sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
你手未曾捆绑,脚未曾锁住。 你死,如人死在罪孽之辈手下一样。 于是众民又为押尼珥哀哭。
35 Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die iuravit David, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.
日头未落的时候,众民来劝大卫吃饭,但大卫起誓说:“我若在日头未落以前吃饭,或吃别物,愿 神重重地降罚与我!”
36 Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi.
众民知道了就都喜悦。凡王所行的,众民无不喜悦。
37 et cognovit omne vulgus, et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
那日,以色列众民才知道杀尼珥的儿子押尼珥并非出于王意。
38 Dixit quoque rex ad servos suos: Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israel?
王对臣仆说:“你们岂不知今日以色列人中死了一个作元帅的大丈夫吗?
39 Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam.
我虽然受膏为王,今日还是软弱;这洗鲁雅的两个儿子比我刚强。愿耶和华照着恶人所行的恶报应他。”

< Ii Samuelis 3 >