< Ii Regum 14 >

1 In anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda.
以色列王約哈斯的兒子約阿施第二年,猶大王約阿施的兒子亞瑪謝登基。
2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset: viginti autem et novem annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Ioadan de Ierusalem.
他登基的時候年二十五歲,在耶路撒冷作王二十九年。他母親名叫約耶但,是耶路撒冷人。
3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius. Iuxta omnia, quæ fecit Ioas pater suus, fecit:
亞瑪謝行耶和華眼中看為正的事,但不如他祖大衛,乃效法他父約阿施一切所行的;
4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit: adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.
只是邱壇還沒有廢去,百姓仍在那裏獻祭燒香。
5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum:
國一堅定,就把殺他父王的臣僕殺了,
6 filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus: sed unusquisque in peccato suo morietur.
卻沒有治死殺王之人的兒子,是照摩西律法書上耶和華所吩咐的說:「不可因子殺父,也不可因父殺子,各人要為本身的罪而死。」
7 Ipse percussit Edom in Valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen eius Iectehel usque in præsentem diem.
亞瑪謝在鹽谷殺了以東人一萬,又攻取了西拉,改名叫約帖,直到今日。
8 Tunc misit Amasias nuncios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel, dicens: Veni, et videamus nos.
那時,亞瑪謝差遣使者去見耶戶的孫子約哈斯的兒子以色列王約阿施,說:「你來,我們二人相見於戰場。」
9 Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum, quæ est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus, quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
以色列王約阿施差遣使者去見猶大王亞瑪謝,說:「黎巴嫩的蒺藜差遣使者去見黎巴嫩的香柏樹,說:將你的女兒給我兒子為妻。後來黎巴嫩有一個野獸經過,把蒺藜踐踏了。
10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Iudas tecum?
你打敗了以東人就心高氣傲,你以此為榮耀,在家裏安居就罷了,為何要惹禍,使自己和猶大國一同敗亡呢?」
11 Et non acquievit Amasias: Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudæ.
亞瑪謝卻不肯聽這話。於是以色列王約阿施上來,在猶大的伯‧示麥與猶大王亞瑪謝相見於戰場。
12 Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
猶大人敗在以色列人面前,各自逃回家裏去了。
13 Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ochoziæ cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Ierusalem: et interrupit murum Ierusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
以色列王約阿施在伯‧示麥擒住亞哈謝的孫子、約阿施的兒子猶大王亞瑪謝,就來到耶路撒冷,拆毀耶路撒冷的城牆,從以法蓮門直到角門共四百肘,
14 Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quæ inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.
又將耶和華殿裏與王宮府庫裏所有的金銀和器皿都拿了去,並帶人去為質,就回撒馬利亞去了。
15 Reliqua autem verborum Ioas quæ fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
約阿施其餘所行的事和他的勇力,並與猶大王亞瑪謝爭戰的事,都寫在以色列諸王記上。
16 Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel: et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.
約阿施與他列祖同睡,葬在撒馬利亞,以色列諸王的墳地裏。他兒子耶羅波安接續他作王。
17 Vixit autem Amasias, filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel quindecim annis.
以色列王約哈斯的兒子約阿施死後,猶大王約阿施的兒子亞瑪謝又活了十五年。
18 Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?
亞瑪謝其餘的事都寫在猶大列王記上。
19 Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem: at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi.
耶路撒冷有人背叛亞瑪謝,他就逃到拉吉;叛黨卻打發人到拉吉將他殺了。
20 Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Ierusalem cum patribus suis in Civitate David.
人就用馬將他的屍首馱到耶路撒冷,葬在大衛城他列祖的墳地裏。
21 Tulit autem universus populus Iudæ Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
猶大眾民立亞瑪謝的兒子亞撒利雅接續他父作王,那時他年十六歲。
22 Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Iudæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.
亞瑪謝與他列祖同睡之後,亞撒利雅收回以拉他仍歸猶大,又重新修理。
23 Anno quintodecimo Amasiæ filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno:
猶大王約阿施的兒子亞瑪謝十五年,以色列王約阿施的兒子耶羅波安在撒馬利亞登基,作王四十一年。
24 et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
他行耶和華眼中看為惡的事,不離開尼八的兒子耶羅波安使以色列人陷在罪裏的一切罪。
25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, usque ad Mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher.
他收回以色列邊界之地,從哈馬口直到亞拉巴海,正如耶和華-以色列的上帝藉他僕人迦特希弗人亞米太的兒子先知約拿所說的。
26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli.
因為耶和華看見以色列人甚是艱苦,無論困住的、自由的都沒有了,也無人幫助以色列人。
27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub cælo, sed salvavit eos in manu Ieroboam filii Ioas.
耶和華並沒有說要將以色列的名從天下塗抹,乃藉約阿施的兒子耶羅波安拯救他們。
28 Reliqua autem sermonum Ieroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo eius, qua præliatus est, et quomodo restituit Damascum, et Emath Iudæ in Israel, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel?
耶羅波安其餘的事,凡他所行的和他的勇力,他怎樣爭戰,怎樣收回大馬士革和先前屬猶大的哈馬歸以色列,都寫在以色列諸王記上。
29 Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.
耶羅波安與他列祖以色列諸王同睡。他兒子撒迦利雅接續他作王。

< Ii Regum 14 >