< Ii Paralipomenon 25 >

1 Vigintiquinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et vigintinovem annis regnavit in Ierusalem, nomen matris eius Ioadan de Ierusalem.
亞瑪謝登基的時候年二十五歲,在耶路撒冷作王二十九年。他母親名叫約耶但,是耶路撒冷人。
2 Fecitque bonum in conspectu Domini: verumtamen non in corde perfecto.
亞瑪謝行耶和華眼中看為正的事,只是心不專誠。
3 Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos, qui occiderant regem patrem suum,
國一堅定,就把殺他父王的臣僕殺了,
4 sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in Libro legis Moysi, ubi præcepit Dominus, dicens: Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.
卻沒有治死他們的兒子,是照摩西律法書上耶和華所吩咐的說:「不可因子殺父,也不可因父殺子,各人要為本身的罪而死。」
5 Congregavit igitur Amasias Iudam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Iuda, et Beniamin: et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia iuvenum, qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum:
亞瑪謝招聚猶大人,按着猶大和便雅憫的宗族設立千夫長、百夫長,又數點人數,從二十歲以外,能拿槍拿盾牌出去打仗的精兵共有三十萬;
6 Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum, centum talentis argenti.
又用銀子一百他連得,從以色列招募了十萬大能的勇士。
7 Venit autem homo Dei ad illum, et ait: O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel: non est enim Dominus cum Israel, et cunctis filiis Ephraim:
有一個神人來見亞瑪謝,對他說:「王啊,不要使以色列的軍兵與你同去,因為耶和華不與以色列人以法蓮的後裔同在。
8 quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus: Dei quippe est et adiuvare, et in fugam convertere.
你若一定要去,就奮勇爭戰吧!但上帝必使你敗在敵人面前;因為上帝能助人得勝,也能使人傾敗。」
9 Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israel? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
亞瑪謝問神人說:「我給了以色列軍的那一百他連得銀子怎麼樣呢?」神人回答說:「耶和華能把更多的賜給你。」
10 Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum: at illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
於是亞瑪謝將那從以法蓮來的軍兵分別出來,叫他們回家去。故此,他們甚惱怒猶大人,氣忿忿地回家去了。
11 Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in Vallem salinarum, percussitque filios Seir decem millia.
亞瑪謝壯起膽來,率領他的民到鹽谷,殺了西珥人一萬。
12 Et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad præruptum cuiusdam petræ, præcipitaveruntque eos de summo in præceps, qui universi crepuerunt.
猶大人又生擒了一萬帶到山崖上,從那裏把他們扔下去,以致他們都摔碎了。
13 At ille exercitus, quem remiserat Amasias ne secum iret ad prælium, diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit prædam magnam.
但亞瑪謝所打發回去、不許一同出征的那些軍兵攻打猶大各城,從撒馬利亞直到伯‧和崙,殺了三千人,搶了許多財物。
14 Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
亞瑪謝殺了以東人回來,就把西珥的神像帶回,立為自己的神,在它面前叩拜燒香。
15 Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei: Cur adorasti deos, qui non liberaverunt populum suum de manu tua?
因此,耶和華的怒氣向亞瑪謝發作,就差一個先知去見他,說:「這些神不能救它的民脫離你的手,你為何尋求它呢?」
16 Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce ne interficiam te. Discedensque propheta, Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te, quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
先知與王說話的時候,王對他說:「誰立你作王的謀士呢?你住口吧!為何找打呢?」先知就止住了,又說:「你行這事,不聽從我的勸戒,我知道上帝定意要滅你。」
17 Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu, regem Israel, dicens: Veni, videamus nos mutuo.
猶大王亞瑪謝與群臣商議,就差遣使者去見耶戶的孫子、約哈斯的兒子、以色列王約阿施,說:「你來,我們二人相見於戰場。」
18 At ille remisit nuncios, dicens: Carduus, qui est in Libano, misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiæ, quæ erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
以色列王約阿施差遣使者去見猶大王亞瑪謝,說:「黎巴嫩的蒺藜差遣使者去見黎巴嫩的香柏樹,說:『將你的女兒給我兒子為妻。』後來黎巴嫩有一個野獸經過,把蒺藜踐踏了。
19 Dixisti: Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam: sede in domo tua, cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Iuda tecum?
你說:『看哪,我打敗了以東人』,你就心高氣傲,以致矜誇。你在家裏安居就罷了,為何要惹禍使自己和猶大國一同敗亡呢?」
20 Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
亞瑪謝卻不肯聽從。這是出乎上帝,好將他們交在敵人手裏,因為他們尋求以東的神。
21 Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi præbuere conspectus: Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iuda:
於是以色列王約阿施上來,在猶大的伯‧示麥與猶大王亞瑪謝相見於戰場。
22 corruitque Iuda coram Israel, et fugit in tabernacula sua.
猶大人敗在以色列人面前,各自逃回家裏去了。
23 Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas filii Ioachaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames, et adduxit in Ierusalem: destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
以色列王約阿施在伯‧示麥擒住約哈斯的孫子、約阿施的兒子、猶大王亞瑪謝,將他帶到耶路撒冷,又拆毀耶路撒冷的城牆,從以法蓮門直到角門,共四百肘;
24 Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum reduxit in Samariam.
又將俄別‧以東所看守上帝殿裏的一切金銀和器皿,與王宮裏的財寶都拿了去,並帶人去為質,就回撒馬利亞去了。
25 Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda, postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israel, quindecim annis.
以色列王約哈斯的兒子約阿施死後,猶大王約阿施的兒子亞瑪謝又活了十五年。
26 Reliqua autem sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
亞瑪謝其餘的事,自始至終不都寫在猶大和以色列諸王記上嗎?
27 Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
自從亞瑪謝離棄耶和華之後,在耶路撒冷有人背叛他,他就逃到拉吉;叛黨卻打發人到拉吉,將他殺了。
28 Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in Civitate David.
人就用馬將他的屍首馱回,葬在猶大京城他列祖的墳地裏。

< Ii Paralipomenon 25 >