< Timotheum I 2 >
1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus:
2 pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate.
3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus:
6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis:
7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor Gentium in fide, et veritate.
8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira, et disceptatione.
9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa:
10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
11 Mulier in silentio discat cum omni subiectione.
12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva.
14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.