< I Paralipomenon 6 >
1 Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari.
2 Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
3 Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria: Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
4 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue,
5 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
6 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
7 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
8 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
9 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan,
10 Iohanan genuit Azariam. ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam ædificavit Salomon in Ierusalem.
11 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
12 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
13 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
14 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec.
15 Porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam, et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.
16 Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari.
17 Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei.
18 Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
19 Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.
20 Gersom, Lobni filius eius, Iahath filius eius, Zamma filius eius,
21 Ioah filius eius, Addo filius eius, Zara filius eius, Iethrai filius eius.
22 Filii Caath, Aminadab filius eius, Core filius eius, Asir filius eius,
23 Elcana filius eius, Abiasaph filius eius, Asir filius eius.
24 Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius.
25 Filii Elcana, Amasai et Achimoth
26 et Elcana: Filii Elcana: Sophai filius eius, Nahath filius eius,
27 Eliab filius eius, Ieroham filius eius, Elcana filius eius.
28 Filii Samuel primogenitus Vasseni, et Abia.
29 Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius eius, Semei filius eius, Oza filius eius,
30 Sammaa filius eius, Haggia filius eius, Asaia filius eius.
31 Isti sunt, quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca:
32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Ierusalem: stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio.
33 Hi vero sunt, qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Ioel, filii Samuel,
34 filii Elcana, filii Ieroham, filii Eliel, filii Thohu,
35 filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
36 filii Elcana, filii Iohel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,
37 filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel.
39 Et frater eius Asaph, qui stabat a dextris eius, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,
40 filii Michael, filii Basaiæ, filii Melchiæ,
41 filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,
42 filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
43 filii Ieth, filii Gersom, filii Levi.
44 Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
45 filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ,
46 filii Amasai, filii Boni, filii Somer,
47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
48 Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
49 Aaron vero, et filii eius adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israel iuxta omnia, quæ præceperat Moyses servus Dei.
50 Hi sunt autem filii Aaron: Eleazar filius eius, Phinees filius eius, Abisue filius eius,
51 Bocci filius eius, Ozi filius eius, Zarahia filius eius,
52 Meraioth filius eius, Amarias filius eius, Achitob filius eius,
53 Sadoc filius eius, Achimaas filius eius.
54 Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, iuxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant.
55 Dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda, et suburbana eius per circuitum:
56 agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Iephone.
57 Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana eius,
58 Iether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
59 Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
60 De tribu autem Beniamin, Gabee et suburbana eius, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis. omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
61 Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
62 Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
64 Dederunt quoque filii Israel Levitis civitates, et suburbana earum:
65 dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Iuda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Beniamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
68 Iecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eundem modum.
70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana eius, Balaam et suburbana eius: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse Gaulon in Basan, et suburbana eius, et Astaroth cum suburbanis suis.
72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
73 Ramoth quoque et suburbana eius, et Anem cum suburbanis suis.
74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
75 Husac quoque et suburbana eius, et Rohob cum suburbanis suis.
76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana eius, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim, et suburbana eius.
77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana eius, et Thabor cum suburbanis sus:
78 trans Iordanem quoque ex adverso Iericho contra Orientem Iordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Iassa cum suburbanis suis,
79 Cademoth quoque et suburbana eius, et Mephaat cum suburbanis suis.
80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana eius, et Manaim cum suburbanis suis,
81 sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Iezer cum suburbanis suis.