< I Paralipomenon 26 >

1 Divisiones autem ianitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph
2 Filii Meselemiæ: Zacharias primogenitus, Iadihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus,
filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus
3 Ælam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus.
Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
4 Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus,
filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.
Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus
6 Semei autem filio eius nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi
7 filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi: Eliu quoque, et Samachias.
filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
8 Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo
10 De Hosa autem, id est de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater eius in principem)
de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem
11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim.
Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
12 Hi divisi sunt in ianitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini
13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
14 Cecidit ergo sors Orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio eius, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga Septentrionalis.
cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis
15 Obededom vero et filiis eius ad Austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium.
Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium
16 Sephim, et Hosa ad Occidentem, iuxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam.
Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam
17 Ad Orientem vero Levitæ sex: et ad Aquilonem quattuor per diem: atque ad Meridiem similiter in die quattuor: et ubi erat concilium bini et bini.
ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini
18 In cellulis quoque ianitorum ad Occidentem quattuor in via, binique per cellulas.
in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas
19 Hæ sunt divisiones ianitorum filiorum Core, et Merari.
hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
21 Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum, Ledan, et Gersonni, Iehieli.
filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli
22 Filii Iehieli: Zathan, et Ioel fratres eius super thesauros domus Domini,
filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini
23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
24 Subael autem filius Gersom, filii Moysi, præpositus thesauris.
Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
25 Fratres quoque eius Eliezer, cuius filius Rahabia, et huius filius Isaias, et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri. et huius filius Selemith.
fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith
26 Ipse Selemith, et fratres eius super thesauros sanctorum, quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus
ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus
27 de bellis, et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini.
de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini
28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel Videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum eius.
haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et iudicandum eos.
Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres eius viri fortissimi, mille septingenti præerant Israeli trans Iordanem contra Occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
31 Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Iazer Galaad,
Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
32 fratresque eius robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.
fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis

< I Paralipomenon 26 >