< I Paralipomenon 24 >
1 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant: Filii Aaron: Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
2 Mortui sunt autem Nadab, et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
3 Et divisit eos David, id est Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim: et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar, quam de filiis Ithamar.
6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
7 Exivit autem sors prima Ioiarib, secunda Iedei,
8 tertia Harim, quarta Seorim,
9 quinta Melchia, sexta Maiman,
10 septima Accos, octava Abia,
11 nona Iesua, decima Sechenia,
12 undecima Eliasib, duodecima Iacim,
13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
17 vigesimaprima Iachin, vigesimasecunda Gamul,
18 vigesimatertia Dalaiau, vigesimaquarta Maaziau.
19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum: sicut præceperat Dominus Deus Israel.
20 Porro filiorum Levi, qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subael, et de filiis Subael, Iehedeia.
21 De filiis quoque Rohobiæ princeps Iesias.
22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Iahath:
23 filiusque eius Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaan quartus.
24 Filius Oziel, Micha: filius Micha, Samir.
25 Frater Micha, Iesia: filiusque Iesiæ, Zacharias.
26 Filii Merari: Moholi et Musi. Filius Oziau: Benno.
27 Filius quoque Merari: Oziau et Soam et Zachur et Hebri.
28 Porro Moholi filius: Eleazar, qui non habebat liberos.
29 Filius vero Cis, Ierameel.
30 Filii Musi: Moholi, Eder, et Ierimoth. isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum Sacerdotalium et Leviticarum, tam maiores, quam minores. omnes sors æqualiter dividebat.