< I Paralipomenon 23 >
1 Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
2 Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: præpositorum autem et iudicum sex millia.
5 Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
7 Filii Gerson: Leedan, et Semei.
8 Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres.
9 Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
10 Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor.
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor.
13 Filii Amram, Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi: Gersom, et Eliezer.
16 Filii Gersom: Subuel primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar: Salomith primus.
19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis.
22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi: Moholi, et Eder, et Ierimoth, tres.
24 Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra.
25 Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in æternum.
26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum.
27 Iuxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam
31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.