< I Paralipomenon 21 >

1 Consurrexit autem Satan contra Israel: et concitavit David ut numeraret Israel.
撒但起來攻擊以色列人,激動大衛數點他們。
2 Dixitque David ad Ioab, et ad principes populi: Ite, et numerate Israel a Bersabee usque Dan: et afferte mihi numerum ut sciam.
大衛就吩咐約押和民中的首領說:「你們去數點以色列人,從別是巴直到但,回來告訴我,我好知道他們的數目。」
3 Responditque Ioab: Augeat Dominus populum suum centuplum, quam sunt: nonne domine mi rex, omnes servi tui sunt? quare hoc quærit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?
約押說:「願耶和華使他的百姓比現在加增百倍。我主我王啊,他們不都是你的僕人嗎?我主為何吩咐行這事,為何使以色列人陷在罪裏呢?」
4 Sed sermo regis magis prævaluit: egressusque est Ioab, et circuivit universum Israel; et reversus est Ierusalem:
但王的命令勝過約押。約押就出去,走遍以色列地,回到耶路撒冷,
5 Deditque David numerum eorum, quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israel, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Iuda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
將百姓的總數奏告大衛:以色列人拿刀的有一百一十萬;猶大人拿刀的有四十七萬。
6 Nam Levi, et Beniamin non numeravit: eo quod Ioab invitus exequeretur regis imperium.
惟有利未人和便雅憫人沒有數在其中,因為約押厭惡王的這命令。
7 Displicuit autem Deo quod iussum erat; et percussit Israel.
上帝不喜悅這數點百姓的事,便降災給以色列人。
8 Dixitque David ad Deum: Peccavi nimis ut hoc facerem: obsecro aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
大衛禱告上帝說:「我行這事大有罪了!現在求你除掉僕人的罪孽,因我所行的甚是愚昧。」
9 Et locutus est Dominus ad Gad Videntem Davidis, dicens:
耶和華吩咐大衛的先見迦得說:
10 Vade, et loquere ad David, et dic ei: Hæc dicit Dominus: Trium tibi optionem do; unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
「你去告訴大衛說,耶和華如此說:我有三樣災,隨你選擇一樣,我好降與你。」
11 Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dominus: Elige quod volueris:
於是,迦得來見大衛,對他說:「耶和華如此說:『你可以隨意選擇:
12 aut tribus annis famem: aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere: aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israel: nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me.
或三年的饑荒;或敗在你敵人面前,被敵人的刀追殺三個月;或在你國中有耶和華的刀,就是三日的瘟疫,耶和華的使者在以色列的四境施行毀滅。』現在你要想一想,我好回覆那差我來的。」
13 Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes eius, quam in manus hominum.
大衛對迦得說:「我甚為難。我願落在耶和華的手裏,因為他有豐盛的憐憫;我不願落在人的手裏。」
14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel: et ceciderunt de Israel septuaginta millia virorum.
於是,耶和華降瘟疫與以色列人,以色列人就死了七萬。
15 Misit quoque angelum in Ierusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, iam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusæi.
上帝差遣使者去滅耶路撒冷,剛要滅的時候,耶和華看見後悔,就不降這災了,吩咐滅城的天使說:「夠了,住手吧!」那時,耶和華的使者站在耶布斯人阿珥楠的禾場那裏。
16 Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu eius, et versum contra Ierusalem: et ceciderunt tam ipse, quam maiores natu vestiti ciliciis, proni in terram.
大衛舉目,看見耶和華的使者站在天地間,手裏有拔出來的刀,伸在耶路撒冷以上。大衛和長老都身穿麻衣,面伏於地。
17 Dixitque David ad Deum: Nonne ego sum, qui iussi ut numeraretur populus? Ego, qui peccavi: ego, qui malum feci: iste grex quid commeruit? Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me, et in domum patris mei: populus autem tuus non percutiatur.
大衛禱告上帝說:「吩咐數點百姓的不是我嗎?我犯了罪,行了惡,但這群羊做了甚麼呢?願耶和華-我上帝的手攻擊我和我的父家,不要攻擊你的民,降瘟疫與他們。」
18 Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusæi.
耶和華的使者吩咐迦得去告訴大衛,叫他上去,在耶布斯人阿珥楠的禾場上為耶和華築一座壇;
19 Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
大衛就照着迦得奉耶和華名所說的話上去了。
20 Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo, absconderunt se: nam eo tempore terebat in area triticum.
那時阿珥楠正打麥子,回頭看見天使,就和他四個兒子都藏起來了。
21 Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
大衛到了阿珥楠那裏,阿珥楠看見大衛,就從禾場上出去,臉伏於地,向他下拜。
22 Dixitque ei David: Da mihi locum areæ tuæ, ut ædificem in ea altare Domino: ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
大衛對阿珥楠說:「你將這禾場與相連之地賣給我,我必給你足價,我好在其上為耶和華築一座壇,使民間的瘟疫止住。」
23 Dixit autem Ornan ad David: Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet: sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium: Omnia libens præbebo.
阿珥楠對大衛說:「你可以用這禾場,願我主我王照你所喜悅的去行。我也將牛給你作燔祭,把打糧的器具當柴燒,拿麥子作素祭。這些我都送給你。」
24 Dixitque ei rex David: Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet: neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
大衛王對阿珥楠說:「不然!我必要用足價向你買。我不用你的物獻給耶和華,也不用白得之物獻為燔祭。」
25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos.
於是大衛為那塊地平了六百舍客勒金子給阿珥楠。
26 Et ædificavit ibi altare Domino: obtulitque holocausta, et pacifica, et invocavit Dominum, et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti.
大衛在那裏為耶和華築了一座壇,獻燔祭和平安祭,求告耶和華。耶和華就應允他,使火從天降在燔祭壇上。
27 Præcepitque Dominus Angelo: et convertit gladium suum in vaginam.
耶和華吩咐使者,他就收刀入鞘。
28 Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusæi, immolavit ibi victimas.
那時,大衛見耶和華在耶布斯人阿珥楠的禾場上應允了他,就在那裏獻祭。
29 Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
摩西在曠野所造之耶和華的帳幕和燔祭壇都在基遍的高處;
30 Et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum: nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium Angeli Domini.
只是大衛不敢前去求問上帝,因為懼怕耶和華使者的刀。

< I Paralipomenon 21 >