< Canticum Canticorum 5 >

1 Veni in hortum meum soror mea sponsa: messui myrrham meam cum aromatibus meis: comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo: comedite amici, et bibite, et inebriamini charissimi.
◆新郎:我的妹妹,我的新娘! 我進入了我的花園,採了我的沒藥和香草,吃了我的蜂巢和蜂蜜,喝了我的酒和奶。我的朋友! 請你們吃,請你們喝;我親愛的,請你們痛飲![第四幕:愛情的試探和鞏固]◆新娘:
2 Ego dormio, et cor meum vigilat: vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
我身雖睡,我心卻醒;我的愛人在敲門。◆新郎: 我的妹妹,我的愛卿, 我的鴿子,我的完人,請給我開門! 我的頭上滿了露水,我的髮辮滿了露珠。◆新娘:
3 Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?
我已脫下長衣,怎能再穿﹖我己洗了腳,怎能再杇﹖
4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum eius.
我的愛人從門孔中伸進手來,我的五內大為感動。
5 Surrexi, ut aperirem dilecto meo: manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
我起來給我的愛人開門,一摸門閂,我的手就滴下沒藥,滴下純正的沒藥。
6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est: quæsivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi.
我給我的愛人開了門,我的愛人卻轉身走了;一見他走了,我妳不傷心。我尋覓,卻沒有找著;我呼喚他,他卻不答應。
7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem: percusserunt me, et vulneraverunt me: tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
巡行城市的守衛遇見了我,打傷了我;看守城牆的人,奪去了我身上的外衣
8 Adiuro vos filiæ Ierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuncietis ei quia amore langueo.
耶路撒冷女郎! 妳們若遇見了我的愛人,妳們要告訴他什麼﹖我懇求妳們告訴他:「我因愛成疾。」◆耶京女郎:
9 Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? Qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adiurasti nos?
妳這女中極美麗的啊! 我的愛人有什麼勝過其他的愛人﹖妳的愛人有什麼勝過其他的愛人,致使妳這懇求我們﹖◆新娘:
10 Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
我的愛人,皎潔紅潤,超越萬人。
11 Caput eius aurum optimum: Comæ eius sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.
他的頭顱金碧輝煌,他的髮辮有如棕枝,漆黑有如烏鴉。
12 Oculi eius sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident iuxta fluenta plenissima.
他的眼睛,有如站在溪旁的鵓鴿的眼;他的牙齒在奶中洗過,按在牙床上。
13 Genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis. Labia eius lilia distillantia myrrham primam.
他的兩頰有如香花畦,又如芳草台;他的嘴脣有如百合花,滴流純正的沒藥。
14 Manus illius tornatiles aureæ, plenæ hyacinthis. Venter eius eburneus, distinctus sapphiris.
他的手臂有如金管,鑲有塔爾史士寶石;他的軀幹是一塊象牙,鑲有碧玉
15 Crura illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species eius ut Libani, electus ut cedri.
他的兩腿像一對大理石,置於純金座上;他的容貌彷彿黎巴嫩,壯麗如同香柏樹。
16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis: talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Ierusalem.
他滿面香甜,全然可愛。耶路撒冷女郎! 這就是我的愛人,這就是我的良友。

< Canticum Canticorum 5 >