< Ruth 4 >
1 Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
波阿次走上城門口,坐在那裏。可巧,波阿次所說的那位至親,正從那裏經過,他就對他說:「某兄,請過來,坐一坐! 」他就過去坐下了。
2 Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic.
波阿次又由城內的長老中,邀請了十位,對他們說:「請你們在這裏坐一坐! 」他們就都坐下。
3 Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noemi, quæ reversa est de regione Moabitide:
波阿次便對那位至親說:「從摩阿布鄉間回來的納敖米要賣我們兄弟厄里默肋客的一塊田。
4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et maioribus natu de populo meo. Si vis possidere iure propinquitatis: eme, et posside. Sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es: et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
我認為我應在你面前說明這事,並請你當著在坐的諸位及民眾的長老前,購買這塊地。若你願意盡你至親的義務,就盡;若你不願意盡,起告訴我知道;因為除你應盡這義務之外,沒有別人了;你以後就是我。」那人答說:「我盡。」
5 Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua.
波阿次接著說:「你從納敖米手中購得田地的那一天,也應娶亡者之妻,即摩阿布女子盧德,好給死者在嗣業上留名。」
6 Qui respondit: Cedo iuri propinquitatis: neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
那位至親答說:「那麼我就不能盡這義務了,免得我的產業受害,你盡我應盡的義務罷! 我不能盡了。」
7 Hic autem erat mos antiquitus in Israel inter propinquos, ut si quando alter alteri suo iuri cedebat: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo. Hoc erat testmonium cessionis in Israel.
從前在以色列中間,無論對於買賣或交易,為確定一事,有這樣的一個風俗:就是一方應脫下自己的鞋,交與另一方:這在以色列就算為證據。
8 Dixit ergo propinquo suo Booz: Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.
那為至親對波阿次說:「你購買罷! 」遂就脫下了自己的鞋。
9 At ille maioribus natu, et universo populo, Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech; et Chelion, et Mahalon, tradente Noemi:
於是波阿次對長老以及所有在坐的民眾說:「今天你們作證,我從納敖米手中購得了屬於厄里默肋客及基肋雍與瑪赫隆的一切產業;
10 et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, huius rei testes estis.
同時我也取得了瑪赫隆的妻,摩阿布的女子盧德為我的妻室,好給死者在嗣業上留名,不叫死者的名字,在自己的兄弟和故鄉的門戶中失傳;今日你們為此作證! 」
11 Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: Nos testes sumus: faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel, et Liam, quæ ædificaverunt domum Israel: ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem:
在城門旁的民眾和長老都回答說:「我們作證。願上主使這走進你家中的婦女,像似那兩位曾建立了以色列家的辣黑耳和肋阿! 願你在厄弗辣大昌盛,願你在白冷得享盛名!
12 fiatque domus tua, sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.
願你的家藉上主使這少婦給你所生的後裔,相似塔瑪爾給猶大所生的培勒茲的家。」波阿次娶盧德
13 Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.
波阿次遂娶了盧德,她就成了他的妻子。他走近了他,上主賜她懷孕,生了一個兒子。
14 Dixeruntque mulieres ad Noemi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen eius in Israel.
婦女們就對納敖米說:「願上主受頌揚! 因為他沒有使你今日缺乏承繼者。願他在以色列中得享盛名!
15 Et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est, quæ te diligit: et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
他是你心靈的安慰,是你老年的依靠,因為他是愛你的兒媳所生的;像這樣的兒媳,對你實勝過七個兒子。」
16 Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio.
納敖米接過嬰兒來,抱在懷中,做了他的保母。
17 Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes: Natus est filius Noemi: vocaverunt nomen eius Obed: hic est pater Isai, patris David.
鄰近的婦女喊著說:「納敖米得了個兒子! 」他們就給他起名叫敖貝得;他就是達味的父親葉瑟的父親。達味族譜
18 Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron,
以下是培肋茲的族譜:培勒茲生赫茲龍,
19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
赫茲龍生蘭,蘭生阿米納達布,
20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,
阿米納達布生納赫雄,納赫雄生撒耳孟,
21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
撒耳孟生波阿次,波阿次生敖貝得,
22 Obed genuit Isai, Isai genuit David.
敖貝得生葉瑟,葉瑟生達味。