< Romanos 6 >

1 Quid ergo dicemus? Permanebimus in peccato ut gratia abundet?
那麼,我們可說什麼呢?我們要常留在罪惡中,好叫恩寵洋溢嗎?
2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
斷乎不可! 我們這些死於罪惡的人,如何還能在罪惡中生活呢?
3 An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?
難道你們不知道:我們受過洗歸於基督耶穌的人,就是受洗歸於他的死亡嗎?
4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
我們藉著洗禮已歸於死亡與祂同葬了,為的是基督怎樣藉著父的光榮,從死者中復活了,我們也怎樣在新生活中度生。
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius: simul et resurrectionis erimus.
如果我們藉著同祂相似的死亡,已與祂結合,也要藉著同祂相似的復活與祂結合,
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
因為我們知道,我們的舊人已與祂同釘在十字架上了,使那屬罪惡的自我消逝,好叫我們不再作罪惡的奴隸,
7 Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
因為已死的人,便脫離了罪惡。
8 Si autem mortui sumus cum Christo: credimus quia simul etiam vivemus cum Christo:
所以,如果我們與基督同,我們相信也要祂同生,
9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
因為我們知道:基督既從死者中復活,就不再死亡;死亡不再統治祂了,
10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
因為祂死,是死於罪惡,僅僅一次;祂活,是活於天主。
11 Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Iesu Domino nostro.
你們也要這樣看自己是死於罪惡,在基督耶穌內活於天主的人。
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis eius.
所以不要讓k你們必死的身體上為王,致令你們從祂的情慾,
13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma iustitiæ Deo.
也不要把你們的肢體交與罪惡,作不義的武器;但該將你們自己獻於天主,有如從死者中復活的人,將你們的肢體獻於天主,當作正義的武器:
14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
罪惡不應再統治你們,因為你們已不再法律權下,而是在恩寵權下。
15 Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.
那麼,我們因為不在法律權下,而在恩寵權下,就可以犯罪嗎?絕對不可!
16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis eius, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam?
難道你們不知道:你們將自己獻給誰當奴隸,而服從他,就成了你們所服從者的奴隸,或作罪惡的奴隸,以致死亡;或作順命的奴隸,以得正義嗎?
17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
感謝天主,雖然你們曾作過罪惡的奴隸,現在你們卻從心裏聽從那傳給你們的教理規範,
18 Liberati autem a peccato, servi facti estis iustitiæ.
脫離罪惡,獲得了自由,作了正義的奴隸。
19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiæ in santificationem.
為了你們本性的軟弱,我且按常情來說:你們在從前怎樣將你們的肢體當作奴隸,獻於不潔和不法,行不法的事;如今也要怎樣將你們的肢體當作奴隸,獻於正義,行聖善的事。
20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis iustitiæ.
當你們作罪惡的奴隸時,不受正義的束縛;
21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est.
但那時你們得了什麼效果?只是叫你們現在以些事為可恥,因為其結局就是死亡;
22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam. (aiōnios g166)
可是現在,你們脫離了罪惡,獲得了自由,作了天主的奴隸,你們所得的效果是使你們成聖,結局就是永生。 (aiōnios g166)
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Iesu Domino nostro. (aiōnios g166)
因為罪惡的薪俸是死亡,但是天主的恩賜是在我們的主基督耶穌內的永生。 (aiōnios g166)

< Romanos 6 >