< Romanos 15 >
1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.
3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
4 Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
5 Deus autem patientiæ, et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum:
6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum, et patrem Domini nostri Iesu Christi.
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
8 Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:
9 Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in Gentibus Domine, et nomini tuo cantabo.
10 Et iterum dicit: Lætamini Gentes cum plebe eius.
11 Et iterum: Laudate omnes Gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.
12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Iesse, et qui exurget regere Gentes, in eum Gentes sperabunt.
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,
16 ut sim minister Christi Iesu in Gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
17 Habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum.
18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam Gentium, verbo et factis:
19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
20 Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:
21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annunciatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent.
22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam præcedentibus annis:
24 cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
25 Nunc igitur proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis.
26 Probaverunt enim Macedonia, et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles: debent et in carnalibus ministrare illis.
28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc: per vos proficiscar in Hispaniam.
29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum, et per charitatem Sancti Spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Ierusalem sanctis,
32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.