< Apocalypsis 22 +
1 Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
2 In medio plateæ eius, et ex utraque parte fluminis lignum vitæ, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem Gentium.
3 Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei, et Agni in illa erunt, et servi eius servient illi.
4 Et videbunt faciem eius: et nomen eius in frontibus eorum.
5 Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum. (aiōn )
6 Et dixit mihi: Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit Angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito.
7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri huius.
8 Et ego Ioannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes Angeli, qui mihi hæc ostendebat:
9 et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum, qui servant verba prophetiæ libri huius: Deum adora.
10 Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiæ libri huius: tempus enim prope est.
11 Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui iustus est, iustificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc.
12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
13 Ego sum α, et ω, primus, et novissimus, principium, et finis.
14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem.
15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis, qui amat, et facit mendacium.
16 Ego Iesus misi Angelum meum, testificari vobis hæc in Ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida, et matutina.
17 Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.
18 Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri huius: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ huius, auferet Deus partem eius de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his, quæ scripta sunt in libro isto.
20 Dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: Amen. Veni Domine Iesu.
21 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.