< Psalmorum 95 >
1 Laus Cantici ipsi David. Venite, exultemus Domino: iubilemus Deo salutari nostro:
2 Præoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei.
3 Quoniam Deus magnus Dominus: et Rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu eius sunt omnes fines terræ: et altitudines montium ipsius sunt.
5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et siccam manus eius formaverunt.
6 Venite adoremus, et procidamus: et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.
7 Quia ipse est Dominus Deus noster: et nos populus pascuæ eius, et oves manus eius.
8 Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra;
9 Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.