< Psalmorum 92 >
1 Psalmus Cantici, In die Sabbati. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
2 Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
3 In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
in decacordo psalterio cum cantico in cithara
4 Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
5 Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ:
quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
6 Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget hæc.
vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
7 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in sæculum sæculi:
cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi
8 tu autem Altissimus in æternum Domine.
tu autem Altissimus in aeternum Domine
9 Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
10 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
11 Et despexit oculus meus inimicos meos: et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
12 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
13 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
14 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
15 ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.
ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo