< Psalmorum 88 >
1 Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ. Domine Deus salutis meæ: in die clamavi, et nocte coram te.
2 Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
3 Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit. (Sheol )
4 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
5 inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
6 Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
7 Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
8 Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
9 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
10 Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
11 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
12 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
13 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
14 Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
15 Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
16 In me transierunt iræ tuæ: et terrores tui conturbaverunt me.
17 Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
18 Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.