< Psalmorum 8 >
1 In finem pro torcularibus, Psalmus David. Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super cælos.
2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
3 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quæ tu fundasti.
4 Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
5 Minuisti eum paulominus ab angelis, gloria et honore coronasti eum:
6 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
7 Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas: insuper et pecora campi.
8 Volucres cæli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
9 Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!