< Psalmorum 73 >
1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde!
2 Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.
3 Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:
6 Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis.
8 Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in cælum os suum: et lingua eorum transivit in terra.
10 Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis.
11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
13 Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas:
14 Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
15 Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16 Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me:
17 Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum.
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt:
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.
23 Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
25 Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?
26 Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum.
27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhærere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes prædicationes tuas, in portis filiæ Sion.