< Psalmorum 56 >
1 In finem, Pro populo, qui a Sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
2 Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me.
conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me.
ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
5 In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
6 Tota die verba mea execrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.
inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
7 Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
8 pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes.
vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
9 Deus, vitam meam annunciavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, Sicut et in promissione tua:
tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum: In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es.
in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem
11 In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.
in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
12 In me sunt Deus vota tua, quæ reddam, laudationes tibi.
in me sunt Deus vota tua; quae reddam laudationes tibi
13 Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium