< Psalmorum 52 >
1 In finem, Intellectus David, Cum venit Doeg Idumæus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
2 Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
3 Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
4 Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
5 Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.
6 Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:
7 ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et prævaluit in vanitate sua.
8 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum: et in sæculum sæculi.
9 Confitebor tibi in sæculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.