< Psalmorum 50 >
1 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum:
2 ex Sion species decoris eius.
3 Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida.
4 Advocabit cælum desursum: et terram discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia.
6 Et annunciabunt cæli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est.
7 Audi populus meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9 Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.
10 Quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, iumenta in montibus et boves.
11 Cognovi omnia volatilia cæli: et pulchritudo agri mecum est.
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ, et plenitudo eius.
13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
14 Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua.
15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?
17 Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum:
18 Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19 Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos.
20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum:
21 hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22 Intelligite hæc qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23 Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.