< Psalmorum 39 >
1 In finem, ipsi Idithun, Canticum David. Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
2 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est.
3 Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis.
4 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi.
5 Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
6 Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea.
7 Et nunc quæ est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.
8 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
9 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti:
10 amove a me plagas tuas.
11 A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
12 Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.
13 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.