< Psalmorum 36 >
1 In finem, servo Domini ipsi David. Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
2 Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
3 Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
4 Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viæ non bonæ, malitiam autem non odivit.
5 Domine in cælo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
6 Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
7 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ: et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
9 Quoniam apud te est fons vitæ: et in lumine tuo videbimus lumen.
10 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
11 Non veniat mihi pes superbiæ: et manus peccatoris non moveat me.
12 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.