< Psalmorum 33 >
1 Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
5 Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.
Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
12 Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.
13 De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.
De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.
15 Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
17 Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
19 Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.
Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.
21 Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
22 Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.
Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.