< Psalmorum 32 >

1 Ipsi David intellectus. Beati, quorum remissæ sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata.
罪惡蒙赦免,過犯得遮掩的人,有福的。
2 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus.
上主不歸咎,心中無詐欺的人是有福的。
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
就在我緘默不語的時期內,我的骸因常傷歎而疲衰;
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
因為你的手晝夜在重壓著我,我的力量像在盛暑中而消耗。(休止)
5 Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei.
我終於向你承認我的罪過,絲毫也沒有隱瞞我的邪惡,我說:「我要向上主承認我的罪孽,」你立刻便寬赦了我的罪債。(休止)
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
為此虔敬的人在困厄時,都應向你哀禱,縱使大水氾濫成災,他也不會遭受波濤。
7 Tu es refugium meum a tribulatione, quæ circumdedit me: exultatio mea erue me a circumdantibus me.
你是我的避難所,救我脫離災禍,你以拯救我的喜樂,常環繞著我。(休止)
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos.
我教導你,指示你應走的正道,雙眼注視你,親自作你的嚮導。
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
不要像騾馬一般糊塗,需要韁轡來加以管束;不然,不向你眼前趨赴。
10 Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
邪惡的人必要受許多的痛苦;仰望上主的人,必有慈愛圍護,
11 Lætamini in Domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde.
正義的人們!你們應在上主內歡欣喜樂。 心正的人們!你們應在上主內歡呼踴躍。

< Psalmorum 32 >