< Psalmorum 22 >
1 In finem, pro susceptione matutina, Psalmus David. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
2 Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.
3 Tu autem in sancto habitas, Laus Israel.
4 In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos.
5 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.
6 Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis.
7 Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput.
8 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
9 Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meæ.
10 In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meæ Deus meus es tu,
11 ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet.
12 Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.
13 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
14 Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
15 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
16 Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos:
17 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me:
18 diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
19 Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice.
20 Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam:
21 Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam.
22 Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.
23 Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum:
24 Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me.
25 Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum.
26 Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.
27 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ: Et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ Gentium.
28 Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium.
29 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.
30 Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi.
31 Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt cæli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.