< Psalmorum 20 >
1 In finem, Psalmus David. Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.
2 Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
3 Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.
4 Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
5 Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo: in potentatibus salus dexteræ eius.
7 Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
8 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
9 Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.