< Psalmorum 2 >
1 Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
2 Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
3 Qui habitat in cælis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
4 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
5 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prædicans præceptum eius.
6 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
7 Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
8 Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
9 Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram.
10 Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.
11 Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
12 Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.