< Psalmorum 146 >
1 Alleluia, Aggæi, et Zachariæ.
2 Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus:
3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5 Beatus, cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:
6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia, quæ in eis sunt.
7 Qui custodit veritatem in sæculum, facit iudicium iniuriam patientibus: dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos:
8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos, Dominus diligit iustos.
9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet: et vias peccatorum disperdet.
10 Regnabit Dominus in sæcula, Deus tuus Sion, in generationem et generationem.