< Psalmorum 143 >
1 Psalmus David, Quando persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.
2 Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3 Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi:
4 et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
5 Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
6 Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:
7 Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
9 Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi:
10 doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:
11 propter nomen tuum Domine vivificabis me, in æquitate tua. Educes de tribulatione animam meam:
12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.