< Psalmorum 142 >
1 Intellectus David, Cum esset in spelunca, oratio. Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Dominum deprecatus sum:
2 Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio.
3 In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
4 Considerabam ad dexteram, et videbam: et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
5 Clamavi ad te Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
6 Intende ad deprecationem meam: quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: quia confortati sunt super me.
7 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo: me expectant iusti, donec retribuas mihi.