< Psalmorum 14 >
1 In finem, Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
4 Sepulchrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est:
5 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt:
6 non est timor Dei ante oculos eorum.
7 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Dominus in generatione iusta est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exultabit Iacob, et lætabitur Israel.