< Psalmorum 139 >
1 In finem, Psalmus David. Domine probasti me, et cognovisti me:
2 tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.
3 Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.
4 Et omnes vias meas prævidisti: quia non est sermo in lingua mea.
5 Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.
7 Quo ibo a Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in cælum, tu illic es: si descendero in infernum, ades. (Sheol )
9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:
10 Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ eius, ita et lumen eius.
13 Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meæ.
14 Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terræ.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum.
19 Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me:
20 Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam?
22 Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via æterna.