< Psalmorum 135 >

1 Alleluia. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum:
Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:
2 Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus: psallite nomini eius, quoniam suave.
Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.
4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi.
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israël in possessionem sibi.
5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
6 Omnia quæcumque voluit, Dominus fecit in cælo, in terra, in mari, et in omnibus abyssis.
Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
7 Educens nubes ab extremo terræ: fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis:
Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.
8 qui percussit primogenita Ægypti ab homine usque ad pecus.
Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
9 Et misit signa, et prodigia in medio tui Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.
Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas: et occidit reges fortes:
Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
11 Sehon regem Amorrhæorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan.
Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:
12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
13 Domine nomen tuum in æternum: Domine memoriale tuum in generationem et generationem.
Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
14 Quia iudicabit Dominus populum suum: et in servis suis deprecabitur.
Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
15 Simulacra Gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
16 Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
17 Aures habent, et non audient: neque enim est spiritus in ore ipsorum.
Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes, qui confidunt in eis.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
19 Domus Israel benedicite Domino: domus Aaron benedicite Domino.
Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
20 Domus Levi benedicite Domino: qui timetis Dominum, benedicite Domino.
Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.]

< Psalmorum 135 >