< Psalmorum 106 >
1 Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia eius.
2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?
3 Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore.
4 Memento nostri Domine in beneplacito populi tui: visita nos in salutari tuo:
5 Ad videndum in bonitate electorum tuorum, ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hereditate tua.
6 Peccavimus cum patribus nostris: iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
7 Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua: non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, Mare Rubrum.
8 Et salvavit eos propter nomen suum: ut notam faceret potentiam suam.
9 Et increpuit Mare Rubrum, et exiccatum est: et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
10 Et salvavit eos de manu odientium: et redemit eos de manu inimici.
11 Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
12 Et crediderunt verbis eius: et laudaverunt laudem eius.
13 Cito fecerunt, obliti sunt operum eius: et non sustinuerunt consilium eius.
14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto: et tentaverunt Deum in inaquoso.
15 Et dedit eis petitionem ipsorum: et misit saturitatem in animas eorum.
16 Et irritaverunt Moysen in castris: Aaron sanctum Domini.
17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan: et operuit super congregationem Abiron.
18 Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores.
19 Et fecerunt vitulum in Horeb: et adoraverunt sculptile.
20 Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Ægypto,
22 mirabilia in Terra Cham: terribilia in Mari Rubro.
23 Et dixit ut disperderet eos: si non Moyses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius: Ut averteret iram eius ne disperderet eos:
24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem: Non crediderunt verbo eius,
25 et murmuraverunt in tabernaculis suis: non exaudierunt vocem Domini.
26 Et elevavit manum suam super eos: ut prosterneret eos in deserto:
27 Et ut deiiceret semen eorum in Nationibus: et dispergeret eos in regionibus.
28 Et initiati sunt Beelphegor: et comederunt sacrificia mortuorum.
29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis: et multiplicata est in eis ruina.
30 Et stetit Phinees, et placavit: et cessavit quassatio.
31 Et reputatum est ei in iustitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
32 Et irritaverunt eum ad Aquas Contradictionis: et vexatus est Moyses propter eos:
33 quia exacerbaverunt spiritum eius. Et distinxit in labiis suis:
34 non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.
35 Et commisti sunt inter Gentes, et didicerunt opera eorum:
36 et servierunt sculptilibus eorum: et factum est illis in scandalum.
37 Et immolaverunt filios suos, et filias suas dæmoniis.
38 Et effuderunt sanguinem innocentem: sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
39 et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40 Et iratus est furore Dominus in populum suum: et abominatus est hereditatem suam.
41 Et tradidit eos in manus gentium: et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum:
43 sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo: et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44 Et vidit cum tribularentur: et audivit orationem eorum.
45 Et memor fuit testamenti sui: et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ.
46 Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos.
47 Salvos nos fac Domine Deus noster: et congrega nos de Nationibus: Ut confiteamur nomini sancto tuo: et gloriemur in laude tua.
48 Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo et usque in sæculum: et dicet omnis populus: Fiat, fiat.