< Proverbiorum 28 >
1 Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.
2 Propter peccata terræ multi principes eius: et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.
3 Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames.
4 Qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5 Viri mali non cogitant iudicium: qui autem inquirunt Dominum, animadvertunt omnia.
6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua, quam dives in pravis itineribus.
7 Qui custodit legem, filius sapiens est: qui autem comessatores pascit, confundit patrem suum.
8 Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.
10 Qui decipit iustos in via mala, in interitu suo corruet: et simplices possidebunt bona eius.
11 Sapiens sibi videtur vir dives: pauper autem prudens scrutabitur eum.
12 In exultatione iustorum multa gloria est: regnantibus impiis ruinæ hominum.
13 Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
14 Beatus homo, qui semper est pavidus: qui vero mentis est duræ, corruet in malum.
15 Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
16 Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam: qui autem odit avaritiam, longi fient dies eius.
17 Hominem, qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
18 Qui ambulat simpliciter, salvus erit: qui perversis graditur viis, concidet semel.
19 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus: qui autem sectatur otium, replebitur egestate.
20 Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens.
21 Qui cognoscit in iudicio faciem, non bene facit: iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22 Vir, qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
23 Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille, qui per linguæ blandimenta decipit.
24 Qui subtrahit aliquid a patre suo, et a matre: et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.
25 Qui se iactat, et dilatat, iurgia concitat: qui vero sperat in Domino, sanabitur.
26 Qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines: cum illi perierint, multiplicabuntur iusti.