< Proverbiorum 20 >
1 Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens.
luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.
sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
3 Honor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis.
honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
4 Propter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud.
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
6 Multi homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet?
multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
8 Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
9 Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato?
quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
10 Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius.
ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
12 Aurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.
aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur.
malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
15 Est aurum, et multitudo gemmarum: et vas pretiosum labia scientiæ.
est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
16 Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
17 Suavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os eius calculo.
suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
18 Cogitationes consiliis roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella.
cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
19 Ei, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20 Qui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
21 Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
22 Ne dicas: Reddam malum: expecta Dominum, et liberabit te.
ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus: statera dolosa non est bona.
abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
24 A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
28 Misericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
29 Exultatio iuvenum, fortitudo eorum: et dignitas senum canities.
exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
30 Livor vulneris absterget mala: et plagæ in secretioribus ventris.
livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris