< Proverbiorum 10 >
1 Filius sapiens lætificat patrem: filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
2 Nil proderunt thesauri impietatis: iustitia vero liberabit a morte.
3 Non affliget Dominus fame animam iusti, et insidias impiorum subvertet.
4 Egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem ipse sequitur aves volantes.
5 Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit æstate, filius confusionis.
6 Benedictio Domini super caput iusti: os autem impiorum operit iniquitas.
7 Memoria iusti cum laudibus: et nomen impiorum putrescet.
8 Sapiens corde præcepta suscipit: stultus cæditur labiis.
9 Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem depravat vias suas, manifestus erit.
10 Qui annuit oculo, dabit dolorem: et stultus labiis verberabitur.
11 Vena vitæ, os iusti: et os impiorum operit iniquitatem.
12 Odium suscitat rixas: et universa delicta operit charitas.
13 In labiis sapientis invenitur sapientia: et virga in dorso eius qui indiget corde.
14 Sapientes abscondunt scientiam: os autem stulti confusioni proximum est.
15 Substantia divitis, urbs fortitudinis eius: pavor pauperum, egestas eorum.
16 Opus iusti ad vitam: fructus autem impii ad peccatum.
17 Via vitæ, custodienti disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat.
18 Abscondunt odium labia mendacia: qui profert contumeliam, insipiens est.
19 In multiloquio non deerit peccatum: qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
20 Argentum electum, lingua iusti: cor autem impiorum pro nihilo.
21 Labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur.
22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
23 Quasi per risum stultus operatur scelus: sapientia autem est viro prudentia.
24 Quod timet impius, veniet super eum: desiderium suum iustus dabitur.
25 Quasi tempestas transiens non erit impius: iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum.
27 Timor Domini apponet dies: et anni impiorum breviabuntur.
28 Expectatio iustorum lætitia: spes autem impiorum peribit.
29 Fortitudo simplicis via Domini: et pavor his, qui operantur malum.
30 Iustus in æternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram.
31 Os iusti parturiet sapientiam: lingua pravorum peribit.
32 Labia iusti considerant placita: et os impiorum perversa.