< Philippenses 1 >
1 Paulus, et Timotheus servi Iesu Christi, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis, et diaconibus.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu.
7 Sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi.
9 Et hoc oro ut charitas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
11 repleti fructu iustitiæ per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore Verbum Dei loqui.
15 Quidam quidem et propter invidiam, et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:
16 quidam ex charitate: scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
17 Quidam autem ex contentione Christum annunciant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
18 Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
20 secundum expectationem, et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.
25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:
26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
28 et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:
29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:
30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.