< Liber Numeri 21 >

1 Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam.
quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
2 At Israel voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius.
at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
3 Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus eius: et vocavit nomen loci illius Horma, id est, Anathema.
exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam, quæ ducit ad Mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris:
profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris
5 locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquæ: anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo.
locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
6 Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,
quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo
8 et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet.
et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
9 Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
10 Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth.
profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
11 Unde egressi fixere tentoria in Ieabarim, in solitudine, quæ respicit Moab contra orientalem plagam.
unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
12 Et inde moventes, venerunt ad Torrentem Zared.
et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
13 Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Si quidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.
quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: Sicut fecit in Mari rubro, sic faciet in Torrentibus Arnon.
unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
15 Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.
scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam.
ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
17 Tunc cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant:
tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant
18 Puteus, quem foderunt principes, et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.
puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
19 De solitudine, Matthana. De Matthana in Nahaliel: de Nahaliel, in Bamoth.
de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth
20 De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum
21 Misit autem Israel nuncios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens:
misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens
22 Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis, via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
23 Qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos: quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Iasa, pugnavitque contra eum.
qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum
24 A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Ieboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.
a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
25 Tulit ergo Israel omnes civitates eius, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis eius.
tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
26 Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat, usque Arnon.
urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
27 Idcirco dicitur in Proverbio: Venite in Hesebon, ædificetur, et construatur civitas Sehon:
idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon
28 Ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
29 Væ tibi Moab, peristi popule Chamos. Dedit filios eius in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.
vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
30 Iugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon, lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.
iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
31 Habitavit itaque Israel in Terra Amorrhæi.
habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
32 Misitque Moyses qui explorarent Iazer: cuius ceperunt viculos, et possederunt habitatores.
misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
33 Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.
verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
34 Dixitque Dominus ad Moysen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum, ac terram eius: faciesque illi sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum habitatori Hesebon.
dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
35 Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum eius usque ad internecionem, et possederunt terram illius.
percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius

< Liber Numeri 21 >