< Nehemiæ 12 >

1 Hi sunt autem Sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Iosue: Saraia, Ieremias, Esdras,
hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra
2 Amaria, Melluch, Hattus,
Amaria Melluch Attus
3 Sebenias, Rheum, Merimuth,
Sechenia Reum Meremuth
4 Addo, Genthon, Abia,
Addo Genthon Abia
5 Miamin, Madia, Belga,
Miamin Madia Belga
6 Semeia, et Ioiarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia
7 Idaia. Isti principes Sacerdotum, et fratres eorum in diebus Iosue.
Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue
8 Porro Levitæ, Iesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Iuda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum:
porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum
9 et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum unusquisque in officio suo.
et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo
10 Iosue autem genuit Ioacim, et Ioacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Ioiada,
Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada
11 et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit Ieddoa.
et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa
12 In diebus autem Ioacim erant Sacerdotes et principes familiarum: Saraiæ, Maraia: Ieremiæ, Hanania:
in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania
13 Esdræ, Mosollam: Amariæ, Iohanan:
Ezrae Mosollam Amariae Iohanan
14 Milicho, Ionathan, Sebeniæ, Ioseph:
Milico Ionathan Sebeniae Ioseph
15 Haram, Edna: Maraioth, Helci:
Arem Edna Maraioth Elci
16 Adaiæ, Zacharia, Genthon, Mosollam:
Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam
17 Abiæ, Zechri, Miamin et Moadiæ, Phelti:
Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti
18 Belgæ, Sammua: Semaiæ, Ionathan,
Belgae Sammua Semaiae Ionathan
19 Ioiarib, Mathanai: Iodaiæ, Azzi:
Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi
20 Sellai, Celai: Amoc, Heber:
Sellaiae Celai Amoc Eber
21 Helciæ, Hasebia: Idaiæ, Nathanael.
Elciae Asebia Idaiae Nathanahel
22 Levitæ in diebus Eliasib, et Ioiada, et Iohanan, et Ieddoa scripti principes familiarum, et Sacerdotes in regno Darii Persæ.
Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae
23 Filii Levi principes familiarum, scripti in Libro verborum dierum, et usque ad dies Ionathan, filii Eliasib.
filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib
24 Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Iosue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.
et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem
25 Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas
26 Hi in diebus Ioacim filii Iosue, filii Iosedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque
27 In dedicatione autem muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Ierusalem, et facerent dedicationem et lætitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis
28 Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Ierusalem, et de villis Nethuphathi,
congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati
29 et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth: quoniam villas ædificaverunt sibi cantores in circuitu Ierusalem.
et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem
30 Et mundati sunt Sacerdotes et Levitæ, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum
31 Ascendere autem feci principes Iuda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii
32 Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Iuda,
et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda
33 et Azarias, Esdras, et Mosollam,
et Azarias Ezras et Mosollam
34 Iudas, et Beniamin, et Semeia, et Ieremias.
Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia
35 Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeiæ, filius Mathaniæ, filius Michaiæ, filius Zechur, filius Asaph,
et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph
36 et fratres eius Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael, et Iudas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei: et Esdras scriba ante eos in porta Fontis.
et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis
37 Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam Aquarum ad Orientem.
et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem
38 Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum
39 et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis: et steterunt in porta custodiæ,
et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae
40 steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum
41 Et Sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioenai, Zacharia, Hanania in tubis,
et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis
42 et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Iohanan, et Melchia, et Ælam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Iezraia præpositus:
et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus
43 et immolaverunt in die illa victimas magnas, et lætati sunt: Deus enim lætificaverat eos lætitia magna: sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est lætitia Ierusalem procul.
et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul
44 Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, Sacerdotes et Levitas: quia lætificatus est Iuda in Sacerdotibus et Levitis astantibus.
recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus
45 Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et ianitores iuxta præceptum David, et Salomonis filii eius,
et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius
46 quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium, et confitentium Deo.
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo
47 Et omnis Israel, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiæ dabant partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.
et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron

< Nehemiæ 12 >