< Nehemiæ 11 >
1 Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
2 Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Ierusalem.
3 Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Ierusalem, et in civitatibus Iuda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, Sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
4 Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iuda, et de filiis Beniamin: de filiis Iuda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Malaleel: de filiis Phares,
5 Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Ioiarib, filius Zachariæ, filius Silonitis:
6 omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
7 Hi sunt autem filii Beniamin: Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
8 et post eum Gebbai, Sellai, nongenti vigintiocto,
9 et Ioel filius Zechri præpositus eorum, et Iudas filius Senua super civitatem secundus.
10 Et de sacerdotibus, Idaia filius Ioarib, Iachin,
11 Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
12 et fratres eorum facientes opera templi: octingenti vigintiduo. Et Adaia filius Ieroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
13 et fratres eius principes patrum: ducenti quadragintaduo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
14 et fratres eorum potentes nimis: centum vigintiocto, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.
15 Et de Levitis Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
16 et Sabathai et Iozabed, super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
17 Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph princeps ad laudandum, et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
18 omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
19 Et ianitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
20 Et reliqui ex Israel Sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Iuda, unusquisque in possessione sua.
21 Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.
22 Et episcopus Levitarum in Ierusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
23 Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
24 et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum populi,
25 et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius: et in Dibon, et in filiabus eius: et in Cabseel, et in viculis eius,
26 et in Iesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
27 et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus eius,
28 et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus eius,
29 et in Remmon, et in Saraa, et in Ierimuth,
30 Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus eius, et Azeca, et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
31 Filii autem Beniamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel et filiabus eius:
32 Anathoth, Nob, Anania,
33 Asor, Rama, Gethaim,
34 Hadid, Seboim, et Neballat, Lod
35 et Ono valle artificum.
36 Et de Levitis portiones Iudæ et Beniamin.