< Mattheum 26 >
1 Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et occiderent.
5 Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
6 Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio hæc?
9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
10 Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me.
11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum: ad sepeliendum me fecit.
13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam eius.
14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
17 Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
18 At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
21 Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
23 At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
26 Cœnantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
27 Et accipiens calicem gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
28 Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
29 Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
30 Et hymno dicto, exierunt in Montem Oliveti.
31 Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
33 Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
34 Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
35 Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
36 Tunc venit Iesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
38 Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
46 Surgite eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
47 Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
49 Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
50 Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
52 Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
53 An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
55 In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
57 At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribæ et seniores convenerant.
58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent:
60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
61 et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
64 Dicit illi Iesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam:
66 Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
67 Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt,
68 dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
69 Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilæo eras.
70 At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
71 Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno.
72 Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
74 Tunc cœpit detestari, et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
75 Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.