< Mattheum 1 >
1 Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius.
3 Iudas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse.
6 Iesse autem genuit David regem. David autem rex genuit Salomonem ex ea, quæ fuit Uriæ.
7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
8 Asa autem genuit Iosophat. Iosophat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam.
9 Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam.
11 Iosias autem genuit Iechoniam, et fratres eius in transmigratione Babylonis.
12 Et post transmigrationem Babylonis: Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob.
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quattuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quattuordecim: et a transmigratione Bayblonis usque ad Christum, generationes quattuordecim.
18 Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere: voluit occulte dimittere eam.
20 Hæc autem eo cogitante, ecce Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
21 Pariet autem filium: et vocabis nomen eius IESUM: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem:
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. Et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcepit ei Angelus Domini, et accepit coniugem suam.
25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen eius Iesum.