< Lucam 2 >
1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.
aparanjca tasmin kAlE rAjyasya sarvvESAM lOkAnAM nAmAni lEkhayitum agastakaisara AjnjApayAmAsa|
2 Hæc descriptio prima, facta est a præside Syriæ Cyrino:
tadanusArENa kurINiyanAmani suriyAdEzasya zAsakE sati nAmalEkhanaM prArEbhE|
3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
atO hEtO rnAma lEkhituM sarvvE janAH svIyaM svIyaM nagaraM jagmuH|
4 Ascendit autem et Ioseph a Galilæa de civitate Nazareth in Iudæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo, et familia David,
tadAnIM yUSaph nAma lEkhituM vAgdattayA svabhAryyayA garbbhavatyA mariyamA saha svayaM dAyUdaH sajAtivaMza iti kAraNAd gAlIlpradEzasya nAsaratnagarAd
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.
yihUdApradEzasya baitlEhamAkhyaM dAyUdnagaraM jagAma|
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
anyacca tatra sthAnE tayOstiSThatOH satO rmariyamaH prasUtikAla upasthitE
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio.
sA taM prathamasutaM prAsOSTa kintu tasmin vAsagRhE sthAnAbhAvAd bAlakaM vastrENa vESTayitvA gOzAlAyAM sthApayAmAsa|
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
anantaraM yE kiyantO mESapAlakAH svamESavrajarakSAyai tatpradEzE sthitvA rajanyAM prAntarE prahariNaH karmma kurvvanti,
9 Et ecce Angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
tESAM samIpaM paramEzvarasya dUta AgatyOpatasthau; tadA catuSpArzvE paramEzvarasya tEjasaH prakAzitatvAt tE'tizazagkirE|
10 Et dixit illis Angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
tadA sa dUta uvAca mA bhaiSTa pazyatAdya dAyUdaH purE yuSmannimittaM trAtA prabhuH khrISTO'janiSTa,
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David.
sarvvESAM lOkAnAM mahAnandajanakam imaM maggalavRttAntaM yuSmAn jnjApayAmi|
12 Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.
yUyaM (tatsthAnaM gatvA) vastravESTitaM taM bAlakaM gOzAlAyAM zayanaM drakSyatha yuSmAn pratIdaM cihnaM bhaviSyati|
13 Et subito facta est cum Angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
dUta imAM kathAM kathitavati tatrAkasmAt svargIyAH pRtanA Agatya kathAm imAM kathayitvEzvarasya guNAnanvavAdiSuH, yathA,
14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
sarvvOrdvvasthairIzvarasya mahimA samprakAzyatAM| zAntirbhUyAt pRthivyAstu santOSazca narAn prati||
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
tataH paraM tESAM sannidhE rdUtagaNE svargaM gatE mESapAlakAH parasparam avEcan Agacchata prabhuH paramEzvarO yAM ghaTanAM jnjApitavAn tasyA yAtharyaM jnjAtuM vayamadhunA baitlEhampuraM yAmaH|
16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in præsepio.
pazcAt tE tUrNaM vrajitvA mariyamaM yUSaphaM gOzAlAyAM zayanaM bAlakanjca dadRzuH|
17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
itthaM dRSTvA bAlakasyArthE prOktAM sarvvakathAM tE prAcArayAnjcakruH|
18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.
tatO yE lOkA mESarakSakANAM vadanEbhyastAM vArttAM zuzruvustE mahAzcaryyaM mEnirE|
19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.
kintu mariyam EtatsarvvaghaTanAnAM tAtparyyaM vivicya manasi sthApayAmAsa|
20 Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quæ audierant, et viderant sicut dictum est ad illos.
tatpazcAd dUtavijnjaptAnurUpaM zrutvA dRSTvA ca mESapAlakA Izvarasya guNAnuvAdaM dhanyavAdanjca kurvvANAH parAvRtya yayuH|
21 Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer: vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur.
atha bAlakasya tvakchEdanakAlE'STamadivasE samupasthitE tasya garbbhasthitEH purvvaM svargIyadUtO yathAjnjApayat tadanurUpaM tE tannAmadhEyaM yIzuriti cakrirE|
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino,
tataH paraM mUsAlikhitavyavasthAyA anusArENa mariyamaH zucitvakAla upasthitE,
23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur.
"prathamajaH sarvvaH puruSasantAnaH paramEzvarE samarpyatAM," iti paramEzvarasya vyavasthayA
24 Et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum, aut duos pullos columbarum.
yIzuM paramEzvarE samarpayitum zAstrIyavidhyuktaM kapOtadvayaM pArAvatazAvakadvayaM vA baliM dAtuM tE taM gRhItvA yirUzAlamam AyayuH|
25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus, et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat in eo.
yirUzAlampuranivAsI zimiyOnnAmA dhArmmika Eka AsIt sa isrAyElaH sAntvanAmapEkSya tasthau kinjca pavitra AtmA tasminnAvirbhUtaH|
26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
aparaM prabhuNA paramEzvarENAbhiSiktE trAtari tvayA na dRSTE tvaM na mariSyasIti vAkyaM pavitrENa AtmanA tasma prAkathyata|
27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo:
aparanjca yadA yIzOH pitA mAtA ca tadarthaM vyavasthAnurUpaM karmma karttuM taM mandiram AninyatustadA
28 et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit:
zimiyOn Atmana AkarSaNEna mandiramAgatya taM krOPE nidhAya Izvarasya dhanyavAdaM kRtvA kathayAmAsa, yathA,
29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
hE prabhO tava dAsOyaM nijavAkyAnusArataH| idAnIntu sakalyANO bhavatA saMvisRjyatAm|
30 Quia viderunt oculi mei salutare tuum,
yataH sakaladEzasya dIptayE dIptirUpakaM|
31 quod parasti ante faciem omnium populorum:
isrAyElIyalOkasya mahAgauravarUpakaM|
32 Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israel.
yaM trAyakaM janAnAntu sammukhE tvamajIjanaH| saEva vidyatE'smAkaM dhravaM nayananagOcarE||
33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quæ dicebantur de illo.
tadAnIM tEnOktA EtAH sakalAH kathAH zrutvA tasya mAtA yUSaph ca vismayaM mEnAtE|
34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum, cui contradicetur:
tataH paraM zimiyOn tEbhya AziSaM dattvA tanmAtaraM mariyamam uvAca, pazya isrAyElO vaMzamadhyE bahUnAM pAtanAyOtthApanAya ca tathA virOdhapAtraM bhavituM, bahUnAM guptamanOgatAnAM prakaTIkaraNAya bAlakOyaM niyuktOsti|
35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
tasmAt tavApi prANAH zUlEna vyatsyantE|
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
aparanjca AzErasya vaMzIyaphinUyElO duhitA hannAkhyA atijaratI bhaviSyadvAdinyEkA yA vivAhAt paraM sapta vatsarAn patyA saha nyavasat tatO vidhavA bhUtvA caturazItivarSavayaHparyyanataM
37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor: quæ non discedebat de templo, ieiuniis, et obsecrationibus serviens nocte, ac die.
mandirE sthitvA prArthanOpavAsairdivAnizam Izvaram asEvata sApi strI tasmin samayE mandiramAgatya
38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel.
paramEzvarasya dhanyavAdaM cakAra, yirUzAlampuravAsinO yAvantO lOkA muktimapEkSya sthitAstAn yIzOrvRttAntaM jnjApayAmAsa|
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
itthaM paramEzvarasya vyavasthAnusArENa sarvvESu karmmasu kRtESu tau punazca gAlIlO nAsaratnAmakaM nijanagaraM pratasthAtE|
40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo.
tatpazcAd bAlakaH zarIrENa vRddhimEtya jnjAnEna paripUrNa AtmanA zaktimAMzca bhavitumArEbhE tathA tasmin IzvarAnugrahO babhUva|
41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem, in die sollemni Paschæ.
tasya pitA mAtA ca prativarSaM nistArOtsavasamayE yirUzAlamam agacchatAm|
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi,
aparanjca yIzau dvAdazavarSavayaskE sati tau parvvasamayasya rItyanusArENa yirUzAlamaM gatvA
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
pArvvaNaM sampAdya punarapi vyAghuyya yAtaH kintu yIzurbAlakO yirUzAlami tiSThati| yUSaph tanmAtA ca tad aviditvA
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos.
sa saggibhiH saha vidyata Etacca budvvA dinaikagamyamArgaM jagmatuH| kintu zESE jnjAtibandhUnAM samIpE mRgayitvA taduddEzamaprApya
45 Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum.
tau punarapi yirUzAlamam parAvRtyAgatya taM mRgayAnjcakratuH|
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
atha dinatrayAt paraM paNPitAnAM madhyE tESAM kathAH zRNvan tattvaM pRcchaMzca mandirE samupaviSTaH sa tAbhyAM dRSTaH|
47 Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia, et responsis eius.
tadA tasya buddhyA pratyuttaraizca sarvvE zrOtArO vismayamApadyantE|
48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus, et ego dolentes quærebamus te.
tAdRzaM dRSTvA tasya janakO jananI ca camaccakratuH kinjca tasya mAtA tamavadat, hE putra, kathamAvAM pratItthaM samAcarastvam? pazya tava pitAhanjca zOkAkulau santau tvAmanvicchAvaH sma|
49 Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his, quæ Patris mei sunt, oportet me esse?
tataH sOvadat kutO mAm anvaicchataM? piturgRhE mayA sthAtavyam Etat kiM yuvAbhyAM na jnjAyatE?
50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos.
kintu tau tasyaitadvAkyasya tAtparyyaM bOddhuM nAzaknutAM|
51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba hæc in corde suo.
tataH paraM sa tAbhyAM saha nAsarataM gatvA tayOrvazIbhUtastasthau kintu sarvvA EtAH kathAstasya mAtA manasi sthApayAmAsa|
52 Et Iesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum, et homines.
atha yIzO rbuddhiH zarIranjca tathA tasmin Izvarasya mAnavAnAnjcAnugrahO varddhitum ArEbhE|