< Lucam 16 >
1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
耶稣向门徒讲了一个故事:“从前有个财主,有人指控他的管家浪费主人的财物。
2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuæ: iam enim non poteris villicare.
主人把管家叫来,对他说:‘我听说了关于你的事情,怎么会这样?把你管的账目拿来,你不能再做管家了。’
3 Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem, fodere non valeo, mendicare erubesco?
管家心想:‘主人不让我继续做管家,我又该做什么呢?去锄地没有力气!去讨饭又太羞耻了!
4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
对了,我知道该做什么了。这样做,如果我不再当管家,就会有人让我去他们家做工。’
5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?
于是他找来欠他主人债的人。他问第一个人:‘你欠我主人多少?’
6 At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.
那人说:‘一百桶油。’管家说:‘那快坐下来,拿着你的欠条,把它改成五十桶。’
7 Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
他又问另外一人:‘你欠多少?’那人说:‘一百包麦子。’管家说:‘给你欠条,改成八十包。’
8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (aiōn )
他的主人夸奖了这位不诚实的管家,称他做事机警,因为现世之子在对待彼此的时候,比光之子更狡诈。 (aiōn )
9 Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. (aiōnios )
我告诉你们,用现世的财富去结交你的朋友,这样当你失去钱财后,就可以进入永恒之家。 (aiōnios )
10 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
如果你在极小的事情上可以获得信任,大事也是如此。如果你在极小的事情上不诚实,大事也会不诚实。
11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis: quod verum est, quis credet vobis?
如果你在现世财富方面不值得信任,谁还会把真实的财富托付给你们?
12 Et si in alieno fideles non fuistis: quod vestrum est, quis dabit vobis?
如果你们对别人的东西不忠心,谁还把自己的东西交给你们呢?
13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet: non potestis Deo servire, et mammonæ.
一个仆人不能服侍两个主人,他必会喜欢一人,讨厌另一人,或忠于一人而背离另一人。你们不能同时服侍上帝和金钱。”
14 Audiebant autem omnia hæc Pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum.
视财如命的法利赛人听见这些话,便开始嘲笑耶稣。
15 Et ait illis: Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
但耶稣对他们说:“你们在人前自称善人,上帝却知道你们在想什么。因为人所看中的,正是上帝所憎恶的。
16 Lex, et prophetæ usque ad Ioannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
律法和先知所写的,持续到约翰为止。此后所传递的就是上帝之国的福音,人人都努力想要挤进上帝之国。
17 Facilius est autem cælum, et terram præterire, quam de Lege unum apicem cadere.
但相比天地终会消散,律法文字中哪怕是最小的一个点,也更不容易消失。
18 Omnis, qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.
如果你休妻另娶,就犯了奸淫之罪。如果你娶了被休之妻,同样也是犯了奸淫之罪。
19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, et bysso: et epulabatur quotidie splendide.
从前有一个财主很富有,总是身穿紫袍和精致的麻衣,过着奢华无度的日子。
20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
有个满身长疮的乞丐名叫拉撒路,他经常坐在财主门口,
21 cupiens saturari de micis, quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius.
希望用财主饭桌上掉下的残渣充饥,甚至还有狗跑来舔他的疮。
22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives,
后来乞丐死了,天使们将他送到亚伯拉罕那里。财主也死了,被埋在土里。
23 et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius: (Hadēs )
财主在阴间受尽折磨,于是向上望去,看到了亚伯拉罕和他身边的拉撒路。 (Hadēs )
24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
于是财主喊着说:‘我父亚伯拉罕啊,可怜可怜我吧!派拉撒路来用手指蘸点水,冰冰我的舌头!我在这火焰炙烤的太难熬了。’
25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
但亚伯拉罕回复道:‘我的孩子,想想你生前享过的福,那时拉撒路过着穷苦的生活。现在他在这里过得很舒适,你就要受苦。
26 Et in his omnibus inter nos, et vos chaos magnum firmatum est: ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
不仅如此,我们和你们之间还隔着一道深渊,从我这边根本无法去你那边,你们那边也无法到我们这边。’
27 Et ait: Rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei.
财主说:‘我父啊,那么求你派拉撒路到我父亲的家里去,
28 Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
因为我有五个兄弟,他可以警告他们,免得他们最终也到这痛苦之地。’
29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen, et prophetas: audiant illos.
亚伯拉罕说:‘摩西和先知都在他们那边,你的兄弟应该听他们的。’
30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
财主说:‘不行啊,我父亚伯拉罕。如果出现在他们面前的人是死而复生,他们必定会悔改!’
31 Ait autem illi: Si Moysen, et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
亚伯拉罕对他说:‘如果他们不听从摩西和先知的话,就算有人死而复生,他们也不会信服。’”