< Leviticus 1 >

1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:
上主叫了梅瑟來,由會幕中訓示他說:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
你告訴以色列子民說:你們中若有人願意由家畜中給上主奉獻祭品。應以牛羊作你們的祭品。
3 si holocaustum fuerit eius oblatio, ac de armento; masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:
若有人獻牛作全燔祭,該獻一條無瑕的公牛,牽到會幕門口,為在上主面前蒙受納悅;
4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem eius proficiens.
先按手在全燔祭的頭上,使祭牲蒙受納悅,代自己贖罪。
5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi.
以後在上主面前宰了那牛,亞郎的兒子司祭們,應奉獻牲血,將血灑在會幕門的祭壇的四週。
6 Detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident,
奉獻者剝去祭牲的皮,將犧牲切成塊。
7 et subiicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:
亞郎的兒子司祭們先將火放在祭壇上,火上擺上木柴;
8 et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent iecori,
然後亞郎的兒子司祭們,將成塊的肉、頭和脂肪,擺在祭壇火上的木柴上。
9 intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
奉獻者應用水將內臟和小腿洗淨;司祭將這一切放在祭壇上焚燒,作為全燔祭,作為中悅上主的馨香火祭。
10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:
若有人獻羊作全燔祭,不論是綿羊,或是山羊,該獻一頭無瑕的公羊。
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:
應在上主面前,祭台的北邊將牠宰了;亞郎的兒子司祭們,應將血灑在祭壇的四週。
12 dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent iecori: et ponent super ligna, quibus subiiciendus est ignis:
然後奉獻者應將祭牲切成塊,司祭將成塊的肉、頭和脂肪,擺在祭壇火上的木柴上。
13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
那人應用水將內臟和小腿洗淨;司祭將這一切放在祭壇上焚燒,作為全燔祭,作為中悅上主的馨香火祭。
14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,
若有人給上主獻飛禽作全燔祭,該獻班鳩或雛鴿作祭品。
15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:
司祭應將牠帶到祭壇前,扭斷他的頭,放在祭壇上焚燒;先把牠的血靠在祭壇的旁邊擠盡,
16 vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
然後那人將嗉囊和羽毛拔去,丟在祭壇東邊倒灰的地方。
17 confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
然後司祭將犧牲由兩翼的中間撕開,但不可分離;放在祭壇上焚燒,作為全燔祭,作為中悅上主的馨香火祭。

< Leviticus 1 >