< Leviticus 7 >
1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est:
2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis eius per gyrum altaris fundetur.
3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia,
4 duos renunculos, et pinguedinem quæ iuxta ilia est, reticulumque iecoris cum renunculis.
5 Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto.
6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem eius.
9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, eius erit sacerdotis a quo offertur:
10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:
13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis:
14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem.
15 Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:
17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel iumenti, sive omnis rei, quæ polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
23 Loquere filiis Israel: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
24 Adipem cadaveris morticini, et eius animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
29 Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta eius.
30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
31 qui adolebit adipem super altare: pectusculum autem erit Aaron, et filiorum eius.
32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
33 Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis eius lege perpetua, ab omni populo Israel.
35 Hæc est unctio Aaron et filiorum eius in ceremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis.
37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis:
38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.