< Leviticus 25 >
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius:
sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
5 Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est:
quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:
sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
7 iumentis tuis et pecoribus omnia quæ nascuntur, præbebunt cibum.
iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim Iubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
11 quia Iubilæus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
12 ob sanctificationem Iubilæi, sed statim oblata comedetis.
ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
13 Anno Iubilæi redient omnes ad possessiones suas.
anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum Iubilei emes ab eo,
quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
15 et iuxta supputationem frugum vendet tibi.
et iuxta supputationem frugum vendet tibi
16 Quanto plures anni remanserint post Iubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. Tempus enim frugum vendet tibi.
quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia Ego Dominus Deus vester.
nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
18 Facite præcepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
20 Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
21 Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
23 Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis.
terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
24 Unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat.
si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire:
sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
28 Quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum Iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum.
quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in Iubileo.
si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum iure vendetur. Si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum.
sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
32 Ædes Levitarum, quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
33 si redemptæ non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum,
si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus.
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
40 sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum Iubileum operabitur apud te,
sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum.
et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Ægypti, non veneant conditione servorum:
mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt,
servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra: hos habebitis famulos:
et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
46 et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum. Fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:
si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum Iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad Iubileum, secundum hos reddet et pretium.
si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
52 Si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
53 quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno Iubileo egredietur cum liberis suis.
quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
55 Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra Ægypti.
mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti